monumenta.ch > Hieronymus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 3, 57, 2
Ante hoc ferme biennium miserat Ioanni Episcopo supradictus Papa Epiphanius litteras, arguens eum in quibusdam dogmatibus, et postea clementer ad poenitentiam provocans. Harum exemplaria certatim Palaestinae rapiebantur, vel ob auctoris meritum, vel ob elegantiam scriptionis. Erat in monasterio nostro vir apud suos haud ignobilis, Eusebius Cremonensis, qui cum haec Epistula per multorum ora volitaret, et mirarentur eam pro doctrina et puritate sermonis, docti pariter et indocti, coepit a me obnixe petere, ut sibi eam in Latinum verterem, et propter intelligendi facilitatem apertius explicarem: Graeci enim eloquii penitus ignarus erat. Feci quod voluit; accitoque Notario, raptim celeriterque dictavi: ex latere in pagina breviter adnotans, quem intrinsecus sensum singula capitula continerent. Siquidem et hoc ut sibi soli facerem, oppido flagitarat; postulavique ab eo mutuo, ut domi haberet exemplar: nec facile in vulgus proderet. Res ita anno et sex mensibus transiit: donec supradicta interpretatio de scriniis eius novo praestigio Ierosolymam commigravit. Nam quidem Pseudomonachus, vel accepta pecunia, ut perspicue intelligi datur, vel gratuita malitia, ut incassum corruptor nititur persuadere, compilatis chartis eius et sumptibus, Iudas factus est proditor: deditque adversariis latrandi contra me occasionem, ut inter imperitos concionentur, me falsarium, me verbum non expressisse de verbo: pro honorabili dixisse carissimum, et maligna interpretatione, quod nefas dictu sit, αἰδεσιμώτατον Παππαν, noluisse transferre. Haec et istiusmodi nugae crimina mea sunt.